Passage
Historia Augusta, Alexander Severus 53
lat historia augusta phi018 perseus lat2
Et ut severitas eius agnosci posset, unam contionem militarem indendam putavi, quae illius in re militari mores ostenderet, nam cum Antiochiam venisset, ac milites lavacris muliebribus et deliciis vacarent eique nuntiatum esset, omnes eos comprehendi iussit et in vincula conici, quod ubi compertum est, mota seditio est a legione, cuius socii erant in vincula coniecti. tum ille tribunal ascendit vinctisque omnibus ad tribunal adductis, circumstantibus etiam militibus et quidem armatis ita coepit: Commilitones, si tamen ista vobis quae a vestris facta sunt displicent, disciplina maiorum rem publicam tenet, quae si dilabitur, et nomen Romanum et imperium amittemus. neque enim sub nobis ista facienda sunt quae sub impura illa bestia nuper facta sunt. milites Romani, vestri socii, mei contubernales et commilitones, amant, potant, lavant, et Graecorum more quidem se instituunt. hoc ego diutius feram? et non eos capitali dedam supplicio? tumultus post hoc ortus est. atque iterum: Quin continetis vocem in bello contra hostem, non contra imperatorem vestrum necessariam? certe campidoctores vestri hanc vos docuerunt contra Sarmatas et Germanos ac Persas emittere, non contra eum, qui acceptam a provincialibus annonam, qui vestem, qui stipendia vobis adtribuit. continete igitur vocem truculentam et campo ac bellis necessariam, ne vos hodie omnes uno ore atque una voce Quirites dimittam et incertum an Quirites, non enim digni estis qui vel Romanae plebis sitis, si ius Romanum non agnoscitis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable