LOGOI

Passage

Historia Augusta, Alexander Severus 54

lat historia augusta phi018 perseus lat2

et cum vehementius fremerent ac ferro quoque minarentur, Deponite, inquit, dextras contra hostem erigendas, si fortes sitis, me enim ista non terrent, si enim unum hominem occideritis, non nobis deerit res publica, non senatus, non populus Romanus, qui me de vobis vindicet. cum nihilo minus post ista fremerent, exclamavit, Quirites, dis- cedite atque arma deponite. mirando exemplo depositis armis, depositis etiam sagulis militaribus omnes non ad castra, sed ad deversoria varia recesserunt. tuncque privatim intellectum est quantum eius severitas posset, denique etiam signa stipatores et ii qui imperatorem circumdederant in castra rettulerunt, arma collecta populus ad Palatium tulit, eam tamen legionem quam exauctoravit rogatus post dies xxx, priusquam ad expeditionem Persicam proficisceretur, loco suo restituit eaque pugnante maxime vicit, cum tamen tribunos eius capitali adfecit supplicio, quod per neglegentiam illorum milites apud Daphnem luxuriati essent, vel per coniventiam seditionem fecisset exercitus.

Provenance