LOGOI

Passage

Historia Augusta, Alexander Severus 56

lat historia augusta phi018 perseus lat2

Post hoc Romam venit triumphoque pulcherrimo acto apud senatum primum haec verba habuit: Ex actis senatus die VII kal. Octob.: Persas, patres conscripti, vicimus, longae eloquentiae opus non est, tantum scire debetis, quae illorum arma fuerint, qui apparatus, iam primum elephanti septingenti idemque turriti cum sagittariis et onere sagittarum, ex his triginta cepimus, ducenti interfecti iacent, decem et octo perduximus. falcati currus mille octingenti, ex his adducere interfectorum animalium currus ducentos potuimus, sed id, quia et fingi poterat, facere supersedimus. centum et viginti milia equitum eorum fudimus, cataphractarios, quos illi clibanarios vocant, decem milia in bello interemimus, eorum armis nostros armavimus. multos Persarum cepimus eosdemque vendidimus. terras interamnanas, Mesopotamiae scilicet, neglectas ab impura illa belua recepimus. Artaxerxen, potentissimum regem tam in re quam nomine, fusum fuga- vimus, ita ut eum terra Persarum fugientem videret, et qua ducta fuerant quondam signa nostrorum, ea rex ipse signis effugit relictis, haec sunt, patres conscripti, gesta, eloquentiae opus non est. milites divites redeunt, laborem in victoria nemo sentit. vestrum est supplicationem decernere, ne dis videamur ingrati. adclamatio senatus: Alexander Auguste, di te servent. Persice Maxime, di te servent. vere Parthicus, vere Persicus. tropaea tua et nos videmus, victorias et nos videmus, iuveni imperatori, patri patriae, pontifici maximo. per te victoriam undique praesumimus. ille vincit qui militem regit. dives senatus, dives miles, dives populus Romanus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable