Passage
Historia Augusta, Alexander Severus 57
lat historia augusta phi018 perseus lat2
dimisso senatu Capitolium ascendit atque inde re divina facta et tunicis Persicis in templo locatis contionem huiusmodi habuit: Quirites, vicimus Persas, milites divites reduximus. vobis congiarium pollicemur, cras ludos circenses Persicos dabimus. Haec nos et in annalibus et apud multos repperimus. sed quidam dicunt a servo suo eum proditum non vicisse regem sed, ne vinceretur, fugisse, quod contra multorum opinionem dici non dubium est iis qui plurimos legerint. nam et amisisse illum exercitum dicunt fame, frigore ac morbo, ut Herodianus auctor est contra multorum opinionem. Post hoc cum ingenti gloria comitante senatu equestri ordine atque omni populo circumfusisque undique mulieribus et infantibus, maxime militum coniugibus, pedes Palatium conscendit, cum retro currus triumphalis a quattuor elephantis traheretur. levabatur manibus hominum Alexander, vixque illi per horas quattuor ambulare permissum est, undique omnibus clamantibus: Salva Roma, salvares publica, quia salvus est Alexander. alia die actis circensibus et item ludis scaenicis deinceps congiarium populo Romano dedit, puellas et pueros, quemadmodum Antoninus Faustinianas instituerat, Mamaeanas et Mamaeanos instituit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable