LOGOI

Passage

Historia Augusta, Alexander Severus 61

lat historia augusta phi018 perseus lat2

Sed haec omnia vehementissime contempsit, profectusque ad bellum in loco supra dicto ita occisus est: pranderat forte publico, ut solebat, convivio, id est apertis papilionibus cibo militari accepto, neque enim aliud a discutientibus militibus in tentoriis est repertum, et cum quiesceret post convivium, hora diei ferme septima, unus ex Germanis, qui scurrarum officium sustinebat, ingressus dormientibus cunctis, solo tamen imperatore intervigilante visus est; cui Alexander "Quid est hoc,1" inquit, contubernalis? num aliquid de hostibus nuntias? at ille metu perterritus et sperans non posse se evadere, quod in tentorium principis inruisset, ad contubernales suos venit eosque ad durum principem interimendum cohortatus est. qui subito plures armatique ingressi inermes et obsistentes contruncarunt et ipsum plurimis ictibus confoderunt. aliqui dicunt omnino nihil dictum sed tantum a militibus clamatum Exi, recede, atque ita obtruncatum iuvenem optimum. sed omnis apparatus militaris, qui postea est ductus in Germaniam a Maximino, Alexandri fuit et potentissimus quidem per Armenios et Osrhoenos et Parthos et omnis generis hominum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable