Passage
Historia Augusta, Alexander Severus 9
lat historia augusta phi018 perseus lat2
item adclamata quae supra, item imperator dixit: Antoninorum nomen vel iam numen potius quantum fuerit, meminit vestra Clementia, si pietatem, quid Pio sanctius? si doctrinam, quid Marco prudentius? si innocentiam, quid Vero simplicius? si fortitudinem, quid Bassiano fortius? nam Commodi meminisse nolo, qui hoc ipso deterior fuit quod cum illis moribus Antonini nomen obtinuit. Diadumenus autem nec tempus habuit nec aetatem et arte patris hoc nomen incurrit. item adclamatum ut supra, item imperator dixit: Nuper certe, patres conscripti, meministis, cum ille omnium non solum bipedum sed etiam quadrupedum spurcissimus Antonini nomen praeferret et in turpitudine atque luxuria Nerones, Vitellios, Commodos vinceret, qui gemitus omnium fuerit, cum per populi et honestorum coronas una vox esset, hunc impie Antoninum dici, per hanc pestem tantum violari nomen. et cum diceret, adclamatum est: Di mala prohibeant. haec te imperante non time- mus, de his te duce securi sumus, vicisti vitia, vicisti crimina, vicisti dedecora. Antonini nomen ornabis. id certe scimus, bene praesumimus. nos te et a pueritia probavimus et nunc probamus. item imperator: Neque ego, patres conscripti, idcirco timeo istud venerabile omnibus nomen accipere, quod verear in haec vitia delabatur vita, ut nos nominis pudeat, sed primum displicet alienae familiae nomen adsumere, deinde quod gravari me credo.