Passage
Historia Augusta, Maximini Duo 12
lat historia augusta phi019 perseus lat2
cui Maximinus multa dicitur addidisse, ingressus igitur Germaniam Transrhenanam per triginta vel quadraginta milia barbarici soli vicos incendit, greges abegit, praedas sustulit, barbarorum plurimos interemit, militem divitem reduxit, cepit innumeros, et nisi Germani omnes ad paludes et silvas confugissent, omnem Germaniam in Romanam ditionem redegisset. ipse praeterea manu sua multa faciebat, cum etiam paludem ingressus circumventus esset a Germanis, nisi eum sui cum suo equo inhaerentem liberassent. habuit enim hoc barbaricae temeritatis, ut putaret imperatorem manum etiam suam semper debere, denique quasi navale quoddam proelium in palude fecit plurimosque illic interemit. Victa igitur Germania litteras Romam ad senatum et populum misit se dictante conscriptas, quarum sententia haec fuit: Non possumus tantum, patres conscripti, loqui quantum fecimus, per quadraginta vel quinquaginta milia Germanorum vicos incendimus, greges abduximus, captivos abstraximus, armatos occidimus, in palude pugnavimus. pervenissemus ad silvas, nisi altitudo paludium nos transire non permisisset. Aelius Cordus dicit hanc omnino ipsius orationem fuisse, credibile est; quid enim in hac est quod non posset barbarus miles? qui pari sententia et ad populum scripsit sed maiore reverentia, idcirco quod senatum oderat, a quo se contemni multum credebat, iussit praeterea tabulas pingi ita ut erat bellum ipsum gestum et ante Curiam proponi, ut facta eius pictura loqueretur, quas quidem tabulas post mortem eius senatus et deponi iussit et exuri. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable