LOGOI

Passage

Historia Augusta, Maximini Duo 14

lat historia augusta phi019 perseus lat2

Erat fisci procurator in Libya, qui omnes Maximini studio spoliaverat; hic per rusticanam plebem, deinde et quosdam milites interemptus est superantes eos qui rationalem in honorem Maximini defendebant. sed cum viderent auctores caedis eius acrioribus remediis sibi subveniendum esse, Gordianum proconsulem, virum, ut diximus, venerabilem, natu grandiorem, omni virtutum genere florentem, ab Alexandro ex senatus consulto in Africam missum, reclamantem et se terrae adfligentem, opertum purpura imperare coegerunt, instantes cum gladiis et cum omni genere telorum, et primo quidem invitus Gordianus purpuram sumpserat; postea vero, cum vidit neque filio neque familiae suae tutum id esse, volens suscepit imperium et appellatus est omnibus Afris Augustus cum filio apud oppidum Thysdrum. inde propere Carthaginem venit cum pompa regali et protectoribus et fascibus laureatis, unde Romam ad senatum litteras misit, quae occiso Vitaliano, duce militum praetorianorum, in odium Maximini gratanter acceptae sunt. appellati etiam Gordianus senex et Gordianus iuvenis

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable