Passage
Historia Augusta, Maximini Duo 3
lat historia augusta phi019 perseus lat2
iussusque militare, tertia forte die cum processisset Severus ad campum, in turba exultantem more barbarico Maximinum vidit iussitque statim tribuno, ut eum coerceret ac Romana disciplina imbueret. tunc ille, ubi de se intellexit imperatorem locutum, suspicatus barbarus et notum se esse principi et inter multos conspicuum, ad pedes imperatoris equitantis accessit. tum volens Severus explorare quantus in currendo esset, equum admisit multis circuitionibus, et cum senex imperator laborasset, neque ille a currendo per multa spatia desisset, ait ei: Quid vis, Thracisce? num quid delectat luctari post cursum? tum Quantum libet, inquit, Imperator. post hoc ex equo Severus descendit et recentissimos quosque ac fortissimos milites ei comparari iussit, tum ille more solito septem fortissimos uno sudore vicit solusque omnium a Severo post argentea praemia torque aureo donatus est iussusque inter stipatores corporis semper in aula consistere, hinc igitur factus conspicuus inter milites clarus, amari a tribunis, a conmilitonibus suspici, impetrare ab imperatore quod vellet, locis etiam militiae a Severo adiutus, cum esset peradulescens, longitudine autem corporis et vastitate et forma atque oculorum magnitudine et candore inter omnes excelleret. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable