Passage
Historia Augusta, Maximini Duo 8
lat historia augusta phi019 perseus lat2
Sed occiso Alexandro Maximinus primus1 e corpore militari et nondum senator sine decreto senatus Augustus ab exercitu appellatus est filio sibimet in participatum dato; de quo pauca quae nobis sunt cognita mox dicemus. Maximinus autem ea fuit semper astutia, ut milites non modo virtute regeret sed etiam praemiis et lucris amantissimos redderet. numquam ille annonam cuiuspiam tulit, numquam sivit ut quis in exercitu miles faber aut alterius rei, ut plerique sunt, artifex esset, solis venationibus legiones frequenter exercens, sed inter has virtutes tam crudelis fuit, ut illum alii Cyclopem, alii Busirem, alii Scirona, nonnulli Phalarem, multi Typhona vel Gygam vocarent, senatus eum tantum timuit, ut vota in templis publice privatimque mulieres etiam cum suis liberis facerent, ne ille umquam urbem Romam videret, audiebant enim alios in crucem sublatos, alios animalibus nuper occisis inclusos, alios feris obiectos, alios fustibus elisos, atque omnia haec sine dilectu dignitatis, cum videretur disciplinam velle regere militarem, cuius exemplo civilia etiam corrigere voluit, quod non convenit principi qui velit diligi, erat enim ei persuasum nisi crudelitate imperium non teneri, simul et verebatur ne propter humilitatem generis barbarici a nobilitate contemneretur. meminerat praeterea se Romae etiam a servis nobilium contemptum esse, ita ut ne a procuratoribus quidem eorum videretur; et, ut se habent stultae opiniones, tales eos contra se sperabat futuros, cum iam imperator esset, tantum valet conscientia Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable