LOGOI

Passage

Historia Augusta, Maximini Duo 9

lat historia augusta phi019 perseus lat2

degeneris animi, nam ignobilitatis tegendae causa omnes conscios generis sui interemit, nonnullos etiam amicos, qui ei saepe misericordiae paupertatis causa pleraque donaverant. neque enim fuit crudelius animal in terris, omnia sic in viribus suis ponens quasi non posset occidi. denique cum immortalem se prope crederet ob magnitudinem corporis virtutisque, mimus quidam in theatro praesente illo dicitur versus Graecos dixisse, quorum haec erat Latina sententia: Et qui ab uno non potest occidi, a multis occiditur. elephans grandis est et occiditur, leo fortis est et occiditur, tigris fortis est et occiditur; cave multos, si singulos non times. et haec imperatore ipso praesente iam dicta sunt. sed cum interrogaret amicos, quid inimicus scurra dixisset, dictum est ei quod antiquos versus cantaret contra homines asperos scriptos; et ille, ut erat Thrax et barbarus, credidit, nobilem circa se neminem passus est, prorsus ut Spartaci aut Athenionis exemplo imperaret. praeterea omnes Alexandri ministros variis modis interemit et dispositionibus eius invidit, et dum suspectos habet amicos ac ministros eius, crudelior factus est.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable