Passage
Historia Augusta, Gordiani Tres 24
lat historia augusta phi020 perseus lat2
Exstat denique et soceri eius ad eum epistula et ipsius Gordiani ad socerum, qua intellegitur eius saeculum emendatius ac diligentius socero adiuvante perfectum, quarum exemplum hoc est: Domino filio et Augusto Misitheus socer et praefectus, evasisse nos gravem temporum maculam, qua per spadones et per illos qui amici tibi videbantur (erant autem vehementes inimici) omnia vendebantur, voluptati est, et eo magis, quo tibi gratior emendatio est, ut, si qua vitia fuerunt, tua non fuisse satis constet, mi fili venerabilis, neque enim quisquam ferre potuit datas eunuchis suffragantibus militum praeposituras, negatum laboribus praemium, aut interemptos aut liberatos pro libidine atque mercede quos non decebat, vacuatum aerarium, per eos qui cottidie insidiosissime frequentabant initas factiones, ut tu decipereris, cum inter se de bonis pessimi quique haberent ante consilia tibimet suggerenda, bonos pellerent, detestandos insinuarent, omnes postremo tuas fabulas venderent. dis igitur gratias, quod volente te ipso emendata res est. delectat sane boni esse principis socerum et eius qui omnia requirat et omnia velit scire et qui pepulerit homines per quos antea velut in auctione positus nundinatus est. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable