Passage
Historia Augusta, Gordiani Tres 25
lat historia augusta phi020 perseus lat2
Item Gordiani ad ipsum: Imperator Gordianus Augustus Misitheo patri et praefecto, nisi di omnipotentes Romanum tuerentur imperium, etiam nunc per emptos spadones velut in hasta positi venderemur. denique nunc demum intellego, neque Feliciones praetorianis cohortibus praeponi debuisse, neque Serapammoni quartam legionem credendam fuisse, et, ut omnia dinumerare mittam, multa non esse facienda quae feci; sed dis gratias, quod te insinuante, qui nihil vendis, didici ea quae inclusus scire non poteram, quid enim facerem, quod et mater nos venderet et consilio cum Gaudiano et Reverendo et Montano habito vel laudaret aliquos vel vituperaret, et illorum consensu quasi testium quod dixerat ad probaret? mi pater, verum audias velim: miser est imperator apud quem vera reticentur, qui cum ipse publice ambulare non possit, necesse est ut audiat et vel audita vel a plurimis roborata confirmet. His epistulis intellectum est adulescentem soceri consiliis emendatum atque correctum. et Misithei quidem epistulam Graecam quidam fuisse dicunt, sed in hanc sententiam, tantum autem valuit eius gravitas et sanctimonia, ut ex obscurissimo praeter nobilitatem gestis etiam Gordianum clarum principem fecerit.