Passage
Historia Augusta, Gordiani Tres 7
lat historia augusta phi020 perseus lat2
Sed boni mores nihil ei profuerunt, hac enim vita venerabilis, cum Platone semper, cum Aristotele, cum Tullio, cum Vergilio ceterisque veteribus agens alium quam merebatur exitum passus est. Nam cum temporibus Maximini, hominis saevi atque truculenti, pro consule Africam regeret, filio iam ex consulibus sibimet legato a senatu dato, cumque quidam rationalis acrius contra plurimos Afrorum saeviret quam Maximinus ipse pateretur, proscribens plurimos, interficiens multos et sibi ultra procuratorem omnia vindicans, retunsus deinde a proconsule atque legato nobilibus et consularibus viris ipsis minaretur excidium, Afri tam insolentes iniurias ferre nequiverunt et primum ipsum rationalem adiunctis sibi plerisque militibus occiderunt, occiso deinde eo, cum iam orbis terrarum odio contra Maximinum arderet, coeperunt cogitare quemadmodum seditio inter Maximinianos et rusticos vel Afros orta placaretur. tunc quidam Mauritius nomine, potens apud Afros decurio, iuxta Thysdrum nobilissima posthac oratione apud plebem vel urbanam vel rusticanam in