LOGOI

Passage

Historia Augusta, Maximus et Balbinus 17

lat historia augusta phi021 perseus lat2

Quare etiam gratulatoriam epistulam subdidi, quae scripta est a consule sui temporis de Pupieno et Balbino. in qua laetatur redditam ab his post latrones improbos esse rem publicam: Pupieno et Balbino Augustis Claudius Iulianus, cum primum Iovis Optimi Maximi et deorum inmortalium senatusque iudicio et consensu generis humani suscepisse vos rem publicam a nefarii latronis scelere servandam regendamque Romanis legibus, domini sanctissimi et invictissimi Augusti, quamquam nondum ex divinis litteris, sed tamen ex senatus consulto quod ad me Vir Clarissimus Celsus Aelianus collega transmiserat, comperissem; gratulatus sum urbi Romae, cuius ad salutem estis electi, gratulatus senatui, cuius pro iudicio, quod in vos habuit, reddidistis pristinam dignitatem, gratulatus Italiae, quam cum maxime ab hostium vastatione defenditis, gratulatus provinciis, quas inexplebili avaritia tyrannorum laceratas ad spem salutis reducitis, denique legionibus ipsis et auxiliis, quae ubique terrarum iam vultus vestros adorant, quod deposito dedecore pristino nunc in vestro nomine dignam Romani principatus speciem receperunt, quocirca nulla vox tam fortis, nulla oratio tam felix, nullum ingenium tam fecundum umquam fuerit, quod possit publicam felicitatem digne exprimere, quae quanta et cuius modi sit, iam in ipso exordio principatus vestri cognoscere potuimus, qui leges Romanas aequitatemque abolitam et clementiam, quae iam nulla erat, et vitam et mores et libertatem et spem successionum atque heredum reduxistis, haec enumerare difficile est, nedum prosequi consentanea dicendi dignitate, nam quod nobis vita per vos reddita est, quam dimissis passim per provincias carnificibus sceleratus latro sic petiit ut se ordini profiteretur iratum, quomodo dicam aut prosequar? praesertim cum mediocritas mea non modo publicam felicitatem, sed ne peculiare quidem gaudium animi mei possit exprimere, cum eos Augustos et principes generis humani videam quorum antehac perpetuo cultu mores et modestiam meam tamquam veteribus censoribus meis cuperem probata, et ut haec esse confidam in priorum principum testimoniis, v stris tamen ut gravioribus iudiciis gloriarer. di praestent praestabuntque hanc orbi Romano felicitatem, nam cum ad vos respicio, nihil aliud optare possum, quam quod apud deos dicitur victor Carthaginis precatus, ut scilicet in eo statu rem publicam servarent in quo tunc esset, quod nullus melior inveniretur. ita ego precor, ut in eo statu vobis rem publicam servent in quo eam vos adhuc nutantem collocaritis.

Provenance