LOGOI

Passage

Historia Augusta, Valeriani Duo 6

lat historia augusta phi022 perseus lat2

Hoc senatus consultum ubi Decius accepit, omnes aulicos convocavit, ipsum etiam Valerianum praecepit rogari, atque in conventu summorum virorum recitato senatus consulto, Felicem te, inquit, Valerianum, totius senatus sententia, immo animis atque pectoribus totius orbis humani, suscipe censuram, quam tibi detulit Romana res publica, quam solus mereris, iudicaturus de moribus omnium, iudicaturus de moribus nostris, tu aestimabis qui manere in Curia debeant, tu equestrem ordinem in antiquum statum rediges, tu censibus modum pones, tu vectigalia firmabis divides statues, tu res publicas recensebis; tibi legum scribendarum auctoritas dabitur, tibi de ordinibus militum iudicandum est; tu arma respicies ; tu de nostro Palatio, tu de iudicibus, tu de praefectis eminentissimis iudicabis ; excepto denique praefecto urbis Romae, exceptis consulibus ordinariis et sacrorum rege ac maxima virgine Vestalium (si tamen incorrupta permanebit) de omnibus sententias feres, laborabunt autem etiam illi, ut tibi placeant, de quibus non potes iudicare. haec Decius, sed Valeriano sententia huiusmodi fuit: Ne, quaeso, sanctissime imperator, ad hanc me necessitatem alliges, ut ego iudicem de populo, de militibus, de senatu, de omni penitus orbe iudicibus et tribunis ac ducibus, haec sunt propter quae Augustum nomen tenetis ; apud vos censura desedit, non potest hoc implere privatus. veniam igitur eius honoris peto, cui vita impar est, impar est confidentia, cui tempora sic repugnant, ut censuram hominum natura non quaerat.

Provenance