LOGOI

Passage

Historia Augusta, Tyranni Triginta 11

lat historia augusta phi024 perseus lat2

Hic quoque Illyricianos exercitus regens in contemptu Gallieni, ut omnes eo tempore, coactus a militibus sumpsit imperium, et cum Macrianus cum filio suo Macriano contra Gallienum veniret cum plurimis, exercitus eius cepit, aliquos corruptos fidei suae addixit. et cum factus esset hinc validus imperator cumque Gallienus expugnare virum fortem frustra temptasset, pacem cum eo fecit contra Postumum pugnaturus. quorum pleraque et dicta sunt et dicenda. Hunc eundem Aureolum Claudius interfecto iam Gallieno conflictu habito apud eum pontem interemit qui nunc pons Aureoli nuncupatur, atque illic ut tyrannum sepulchro humiliore donavit, exstat etiam nunc epigramma Graecum in hanc formam : Dono sepulchrorum victor post multa tyranni proelia iam felix Claudius Aureolum munere prosequitur mortali et iure superstes, vivere quem vellet, si pateretur amor militis egregii, vitam qui iure negavit omnibus indignis et magis Aureolo. ille tamen clemens, qui corporis ultima servans et pontem Aureoli dedicat et tumulum. hos ego versus a quodam grammatico translatos ita posui ut fidem servarem, non quo non melius potuerint transferri, sed ut fidelitas historica servaretur, quam ego prae ceteris custodiendam putavi, qui quod ad eloquentiam pertinet nihil curo. rem enim vobis proposui deferre, non verba, maxime tanta rerum copia ut in triginta tyrannorum simul vitis.

Provenance