LOGOI

Passage

Historia Augusta, Tyranni Triginta 22

lat historia augusta phi024 perseus lat2

Est 1 hoc familiare populi Aegyptiorum ut velut furiosi ac dementes de levissimis quibusque ad summa rei publicae pericula perducantur ; saepe illi ob neglectas salutationes, locum in balneis non concessum, carnem et olera sequestrata, calceamenta servilia et cetera talia usque ad summum rei publicae periculum in seditiones, ita ut armarentur contra eas exercitus, pervenerunt. familiari ergo sibi furore, cum quadam die cuiusdam servus curatoris, qui Alexandriam tunc regebat, militari ob hoc caesus esset quod crepidas suas meliores esse quam militis diceret, collecta multitudo ad domum Aemiliani ducis venit atque eum omni seditionum instrumento et furore persecuta est; ictus est lapidibus, petitus est ferro, nec defuit ullum seditionis telum, qua re coactus Aemilianus sumpsit imperium, cum sciret sibi undecumque pereundum. consenserunt ei Aegyptiacus exercitus, maxime in Gallieni odium, nec eius ad regendam rem publicam vigor defuit, nam Thebaidem totamque Aegyptum peragravit et, quatenus potuit, barbarorum gentes forti auctoritate summovit. Alexander denique vel Alexandrinus (nam incertum id quoque habetur) virtutum merito vocatus est. et cum contra Indos pararet expeditionem, misso Theodoto duce Gallieno iubente dedit poenas, et quidem strangulatus in carcere captivorum veterum more perhibetur. Tacendum esse non credo quod, cum de Aegypto loquor, vetus suggessit historia, simul etiam Gallieni factum, qui cum Theodoto vellet imperium proconsulare decernere, a sacerdotibus est prohibitus, qui dixerunt fasces consulares ingredi Alexandriam non licere, cuius rei etiam Ciceronem, cum contra Gabinium loquitur, meminisse satis novimus, denique nunc exstat memoria rei frequentatae. quare scire oportet Herennium Celsum, vestrum parentem, cum consulatum cupit, hoc quod desiderat non licere. fertur enim apud Memphim in aurea columna Aegyptiis esse litteris scriptum tunc demum Aegyptum liberam fore cum in eam venissent Romani fasces et praetexta Romanorum, quod apud Proculum grammaticum, doctissimum sui temporis virum, cum de peregrinis regionibus loquitur, invenitur.

Provenance