LOGOI

Passage

Historia Augusta, Tyranni Triginta 32

lat historia augusta phi024 perseus lat2

Docet Dexippus, nec Herodianus tacet omnesque qui talia legenda posteris tradiderunt, Titum, tribunum Maurorum, qui a Maximino inter privatos relictus fuerat, timore violentae mortis, ut illi dicunt, invitum vero et a militibus coactum, ut plerique adserunt, imperasse, atque hunc intra paucos dies post vindicatam defectionem, quam consularis vir Magnus Maximino paraverat, a suis militibus interemptum. imperasse autem mensibus sex. fuit hic vir de primis erga rem publicam domi forisque laudabilis, sed in imperio parum felix. alii dicunt ab Armeniis sagittariis, quos Maximinus ut Alexandrinos et oderat et offenderat, principem factum, nec mireris tantam esse varietatem de homine, cuius vix nomen agnoscitur, huius uxor Calpurnia fuit, sancta et venerabilis femina de genere Caesoninorum, id est Pisonum, quam maiores nostri univiriam sacerdotem inter sacratissimas feminas adorarunt, cuius statuam in Templo Veneris adhuc vidimus acrolitham sed auratam. haec uniones Cleopatranos habuisse perhibetur, haec lancem centum librarum argenti, cuius plerique poetae meminerunt, in qua maiorum eius expressa ostenderetur historia. Longius mihi videor processisse quam res postulabat, sed quid faciam? scientia naturae facilitate verbosa est. quare ad Censorinum revertar, hominem nobilem sed qui non tam bono quam malo rei publicae septem diebus dicitur imperasse.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable