Passage
Historia Augusta, Tyranni Triginta 5
lat historia augusta phi024 perseus lat2
Huius rebellione in Gallia Postumus, vir omnium fortissimus, interemptus est, cum iam nutante Gallia Gallieni luxuria in veterem statum Romanum formasset imperium, fuit quidem etiam iste fortissimus, sed rebellionis intuitu minorem apud Gallos auctoritatem de suis viribus tenuit, interemptus autem est a Victorino, Vitruviae filio vel Victoriae, quae postea mater castrorum appellata est et Augustae nomine affecta, cum ipsa per se fugiens tanti ponderis molem primum in Marium, deinde in Tetricum atque eius filium contulisset imperia, et Lollianus quidem non nihilum rei publicae profuit, nam plerasque Galliae civitates, nonnulla etiam castra, quae Postumus per septem annos in solo barbarico aedificaverat, quaeque interfecto Postumo subita inruptione Germanorum et direpta fuerant et incensa, in statum veterem reformavit. deinde a suis militibus, quod in labore nimius esset, occisus est. Ita Gallieno perdente rem publicam in Gallia primum Postumus, deinde Lollianus, Victorinus deinceps, postremo Tetricus, (nam de Mario nihil dicimus) adsertores Romani nominis exstiterunt. quos omnes datos divinitus credo, ne, cum illa pestis inauditae luxuriae impediretur malis, possidendi Romanum solum Germanis daretur facultas, qui si eo genere tunc evasissent quo Gothi et Persae, consentientibus in Romano solo gentibus venerabile hoc Romani nominis finitum esset imperium. Lolliam autem vita in multis obscura est, ut et ipsius Postumi, sed privata; virtute enim clari, non nobilitatis pondere vixerunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable