Passage
Historia Augusta, Divus Claudius 11
lat historia augusta phi025 perseus lat2
Sed dum haec a divo Claudio aguntur, Palmyreni ducibus Saba et Timagene contra Aegyptios bellum sumunt atque ab his Aegyptia pervicacia et indefessa pugnandi continuatione vincuntur. dux tamen Aegyptiorum Probatus Timagenis insidiis interemptus est. Aegyptii vero omnes se Romano imperatori dederunt in absentis Claudii verba iurantes. Antiochiano et Orfito consulibus auspicia Claudiana favor divinus adiuvit, nam cum se Haemimontum multitudo barbararum gentium, quae superfuerant, contulisset, illic ita fame ac pestilentia laboravit ut iam Claudius dedignaretur et vincere, denique finitum est asperrimum bellum, terroresque Romani nominis sunt depulsi. Vera dici fides cogit, simul ut sciant ii qui adulatores nos aestimari cupiunt, id quod historia dici postulat nos non tacere: eo tempore, quo parta est plena victoria, plerique milites Claudii secundis rebus elati, quae "sapientium quoque animos fatigant, " ita in praedam versi sunt ut non cogitarent a paucissimis se posse fugari, dum occupati animo atque corporibus avertendis praedis inserviunt. denique in ipsa victoria prope duo milia militum a paucis barbaris et iis qui fugerant interempta sunt. sed ubi hoc comperit Claudius, omnes qui rebelles animos extulerant conducto exercitu rapit atque in vincula Romam etiam mittit ludo publico deputandos. ita id, quod vel fortuna vel miles egerat, virtute boni principis antiquatum est. nec sola de hoste victoria, sed etiam vindicta praesumpta est. in quo bello, quoad gestum est, equitum Dalmatarum ingens exstitit virtus, quod originem ex ea provincia Claudius videbatur ostendere, quamvis alii Dardanum et ab Ilo Troianorum rege atque ab ipso Dardano sanguinem dicerent trahere.