Passage
Historia Augusta, Divus Claudius 13
lat historia augusta phi025 perseus lat2
Quoniam res bellicas diximus, de Claudii genere et familia saltem pauca dicenda sunt, ne ea quae scienda sunt praeterisse videamur: Claudius, Quintillus et Crispus fratres fuerunt. Crispi filia Claudia; ex ea et Eutropio, nobilissimo gentis Dardanae viro, Constantius Caesar est genitus, fuerunt etiam sorores, quarum una, Constantina nomine, nupta tribuno Assyriorum, in primis annis defecit, de avis nobis parum cognitum ; varia enim plerique prodiderunt. Ipse Claudius insignis morum gravitate, insignis vita singulari et unica castimonia, vini parcus, ad cibum promptus, statura procerus, oculis ardentibus, lato et pleno vultu, digitis usque adeo fortibus, ut saepe equis et mulis ictu pugni dentes excusserit. fecerat hoc etiam adulescens in militia, cum ludicro Martiali in Campo luctamen inter fortissimos quosque monstraret. nam iratus ei, qui non balteum sed genitalia sibi contorserat, omnes dentes uno pugno excussit, quae res indulgentiam meruit pudoris vindictae, si quidem tunc Decius imperator, quo praesente fuerat perpetratum, et virtutem et verecundiam Claudii publice praedicavit donatumque armillis et torquibus a militum congressu facessere praecepit, ne quid atrocius quam luctamen exigit faceret. Ipsi Claudio liberi nulli fuerunt, Quintillus duos reliquit, Crispus, ut diximus, filiam. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable