LOGOI

Passage

Historia Augusta, Divus Claudius 3

lat historia augusta phi025 perseus lat2

In gratiam me quispiam putet Constantii Caesaris loqui, sed testis est et tua conscientia et vita mea me nihil umquam cogitasse, dixisse, fecisse gratiosum. Claudium principem loquor, cuius vita, probitas, et omnia quae in re publica gessit tantam posteris famam dedere ut senatus populusque Romanus novis eum honoribus post mortem adfecerit: illi clipeus aureus, vel, ut grammatici loquuntur, clipeum aureum, senatus totius iudicio in Romana Curia conlocatum est, et etiam nunc videtur expresso thorace vultus eius. illi, quod nulli antea, populus Romanus sumptu suo in Capitolio ante Iovis Optimi Maximi Templum statuam auream decem pedum conlocavit, illi totius orbis iudicio in Rostris posita est columna palmata statua superfixa librarum argenti mille quingentarum. ille, velut futurorum memor, Gentes Flavias, quae Vespasiani quoque et Titi, nolo autem dicere Domitiani, fuerant, propagavit. ille bellum Gothicum brevi tempore implevit, adulator igitur senatus, adulator populus Romanus, adulatrices exterae gentes, adulatrices provinciae, si quidem omnes ordines, omnis aetas, omnis civitas statuis, vexillis, coronis, fanis, arcubus, aris ac templis bonum principem honoraverit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable