LOGOI

Passage

Historia Augusta, Divus Claudius 6

lat historia augusta phi025 perseus lat2

Sed redeamus ad Claudium, nam, ut superius diximus, illi Gothi, qui evaserant eo tempore quo illos Marcianus est persecutus, quosque Claudius emitti non siverat, ne id fieret quod effectum est, omnes gentes suorum ad Romanas incitaverunt praedas. denique Scytharum diversi populi, Peucini, Greuthungi, Austrogothi, Tervingi, Visi, Gepedes, Celtae etiam et Eruli, praedae cupiditate in Romanum solum inruperunt atque illic pleraque vastarunt, dum aliis occupatus est Claudius dumque se ad id bellum quod confecit imperatorie instruit, ut videantur fata Romana boni principis occupatione lentata, sed credo, ut Claudii gloria adcresceret eiusque fieret gloriosior toto penitus orbe victoria, armatarum denique gentium trecenta viginti milia tunc fuere, dicat nunc qui nos adulationis accusat Claudium minus esse amabilem, armatorum trecenta viginti milia. quis tandem Xerxes hoc habuit? quae fabella istum numerum ad- finxit? quis poeta composuit? trecenta viginti milia armatorum fuerunt, adde servos, adde familias, adde carraginem et epotata flumina consumptasque silvas, laborasse denique terram ipsam, quae tantum barbarici tumoris excepit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable