Passage
Historia Augusta, Divus Aurelianus 10
lat historia augusta phi026 perseus lat2
Frivola haec fortassis cuipiam et nimis levia esse videantur, sed curiositas nihil recusat, habuit ergo multos ducatus, plurimos tribunatus, vicarias ducum et tribunorum diversis temporibus prope quadraginta, usque adeo ut etiam Ulpii Criniti, qui se de Traiani genere referebat, et fortissimi re vera viri et Traiani simillimi, qui pictus est cum eodem Aureliano in Templo Solis, quem Valerianus Caesaris loco habere instituerat, vicem sumeret, exercitum duceret, limites restitueret, praedam militibus daret, Thracias bubus, equis, mancipiis captivis locupletaret, manubias in Palatio conlocaret, quingentos servos, duo milia vaccarum, equas mille, ovium decem milia, caprearum quindecim in privatam villam Valeriani congereret. tunc enim Ulpius Crinitus publice apud Byzantium sedenti Valeriano in thermis egit gratias, dicens magnum de se iudicium habitum, quod eidem vicarium Aurelianum dedisset, quare eum statuit ad rogare.