LOGOI

Passage

Historia Augusta, Divus Aurelianus 13

lat historia augusta phi026 perseus lat2

Cum consedisset Valerianus Augustus in thermis apud Byzantium, praesente exercitu, prae- sente etiam officio Palatino, adsidentibus Nummio Tusco consule ordinario, Baebio Macro praefecto praetorii, Quinto Anchario praeside orientis, adsidentibus etiam a parte laeva Avulnio Saturnino Scythici limitis duce et Murrentio Mauricio ad Aegyptum destinato et Iulio Tryphone orientalis limitis duce et Maecio Brundisino praefecto annonae orientis et Ulpio Crinito duce Illyriciani limitis et Thracici et Fulvio Boio duce Raetici limitis, Valerianus Augustus dixit: Gratias tibi agit, Aureliane, res publica, quod eam a Gothorum potestate liberasti, abundamus per te praeda, abundamus gloria et iis omnibus quibus Romana felicitas crescit, cape igitur tibi pro rebus gestis tuis coronas murales quattuor, coronas vallares quinque, coronas navales duas, coronas civicas duas, hastas puras decem, vexilla bicolora quattuor, tunicas russas ducales quattuor, pallia proconsularia duo, togam praetextam, tunicam palmatam, togam pictam, subarmalem profundum, sellam eburatam. nam te consulem hodie designo, scripturus ad senatum, ut tibi deputet scipionem, deputet etiam fasces ; haec enim imperator non solet dare, sed a senatu, quando fit consul, accipere.

Provenance