Passage
Historia Augusta, Divus Aurelianus 35
lat historia augusta phi026 perseus lat2
Non praetereundum videtur quod et populus memoria tenet et fides historica frequentavit, Aurelianum eo tempore quo proficiscebatur ad orientem bilibres coronas populo promisisse, si victor rediret, et, cum aureas populus speraret neque Aurelianus aut posset aut vellet, coronas eum fecisse de panibus, qui nunc siliginei vocantur, et singulis quibusque donasse, ita ut siligineum suum cottidie toto aevo suo unusquisque et acciperet et posteris suis dimitteret, nam idem Aurelianus et porcinam carnem populo Romano distribuit, quae hodieque dividitur. Leges plurimas sanxit, et quidem salutares. sacer- dotia composuit, Templum Solis fundavit et pontifices roboravit; decrevit etiam emolumenta sartis tectis et ministris. His gestis ad Gallias profectus Vindelicos obsidione barbarica liberavit, deinde ad Illyricum rediit paratoque magno potius quam ingenti exercitu Persis, quos eo quoque tempore quo Zenobiam superavit gloriosissime iam vicerat, bellum indixit, sed cum iter faceret, apud Caenophrurium, mansionem quae est inter Heracleam et Byzantium, malitia notarii sui et manu Mucaporis interemptus est.