Passage
Historia Augusta, Divus Aurelianus 9
lat historia augusta phi026 perseus lat2
Eiusdem Valeriani alia est epistula, quae laudes illius continet, quam ego ex scriniis praefecturae urbanae protuli. nam illi Romam venienti salaria sui ordinis sunt decreta, exemplum epistulae : Valerianus Augustus Ceionio Albino praefecto urbi. vellemus quidem singulis quibusque devotissimis rei publicae viris multo maiora deferre compendia quam eorum dignitas postulat, maxime ubi honorem vita commendatâ—debet enim quid praeter dignitatem pretium esse meritorum, â—sed facit rigor publicus ut accipere de provinciarum inlationibus ultra ordinis sui gradum nemo plus possit. Aurelianum, fortissimum virum, ad inspicienda et ordinanda castra omnia destinavimus, cui tantum a nobis atque ab omni re publica communi totius exercitus confessione debetur, ut digna illo vix aliqua vel nimis magna sint munera, quid enim in illo non clarum? quid non Corvinis et Scipionibus conferendum? ille liberator Illyrici, ille Galliarum restitutor, ille dux magni totius exempli, et tamen nihil praeter ea possum addere tanto viro ad muneris gratiam ; non patitur sobrie et bene gerenda res publica, quare Sinceritas tua, mi parens carissime, supra dicto viro adiciet, quamdiu Romae fuerit, panes militares mundos sedecim, panes militares castrenses quadraginta, vini mensalis sextarios quadraginta, porcellum dimidium, gallinaceos duos, porcinae pondo triginta, bubulae pondo quadraginta, olei sextarium unum et item liquaminis sextarium unum, salis sextarium unum, herbarum holerum quantum sat est. sane quoniam ei aliquid praecipue decernendum est, quamdiu Romae fuerit, pabula extra ordinem decernes, ipsi autem ad sumptus aureos Antoninianos diurnos binos, argenteos Philippeos minutulos quinquagenos, aeris denarios centum. reliqua per praefectos aerarii praebebuntur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable