LOGOI

Passage

Historia Augusta, Tacitus 10

lat historia augusta phi027 perseus lat2

Patrimonium suum publicavit, quod habuit in reditibus, sestertium bis milies octingenties. pecuniam, quam domi collegerat, in stipendium militum vertit, togis et tunicis iisdem est usus quibus privatus. meritoria intra urbem stare vetuit, quod quidem diu genere non potuit, thermas omnes ante lucernam claudi iussit, ne quid per noctem seditionis oriretur. Cornelium Tacitum, scriptorem historiae Augustae, quod parentem suum eundem diceret, in omnibus bibliothecis conlocari iussit; ne tectorum incuria deperiret, librum per annos singulos decies scribi publicitus in † evicosarchis iussit et in bibliothecis poni. holosericam vestem viris omnibus interdixit. domum suam destrui praecepit atque in eo loco thermas publicas fieri privato sumptu iussit, columnas centum Numidicas pedum vicenum ternum Ostiensibus donavit de proprio, possessiones, quas in Mauretania habuit, sartis tectis Capitolii deputavit, argentum mensale, quod privatus habuerat, ministeriis conviviorum, quae in templis fierent, dedicavit. servos urbanos omnes manu misit utriusque sexus, intra centum tamen ne Caniniam transire videretur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable