Passage
Historia Augusta, Tacitus 15
lat historia augusta phi027 perseus lat2
Horum statuae fuerunt Interamnae duae pedum tricenum e marmore, quod illic eorum cenotaphia constituta sunt in solo proprio; sed deiectae fulmine ita contritae sunt ut membratim iaceant dissipatae. quo tempore responsum est ab haruspicibus quandocumque ex eorum familia imperatorem Romanum futurum seu per feminam seu per virum, qui det iudices Parthis ac Persis, qui Francos et Alamannos sub Romanis legibus habeat, qui per omnem Africam barbarum non relinquat, qui Taprobanis praesidem imponat, qui ad Iuvernam insulam proconsulem mittat, qui Sarmatis omnibus iudicet, qui terram omnem, qua Oceano ambitur, captis omnibus gentibus suam faciat, postea tamen senatui reddat imperium et antiquis legibus vivat, ipse victurus annis centum viginti et sine herede moriturus, futurum autem eum dixerunt a die fulminis praecipitati statuisque confractis post annos mille, non magna haec urbanitas haruspicum fuit, qui principem talem post mille annos futurum esse dixerunt, pollicentes cum vix remanere talis possit historia, quia, si post centum annos praeciperent, forte possent eorum deprehendi mendacia. ego tamen haec idcirco inserenda volumini credidi ne quis me legens legisse non crederet.