Passage
Historia Augusta, Tacitus 16
lat historia augusta phi027 perseus lat2
Tacitus congiarium populo Romano intra sex menses vix dedit, imago eius posita est in Quintiliorum, in una tabula quinquiplex, in qua semel togatus, semel chlamydatus, semel armatus, semel palliatus, semel venatorio habitu, de qua quidem epigrammatarius ita allusit ut diceret : Non agnosco senem armatum, non chlamydatum inter cetera, sed agnosco togatum. et Floriani liberi et Taciti multi exstiterunt, quorum sunt posteri, credo, millesimum annum exspectantes, in quos multa epigrammata scripta sunt, quibus iocati sunt haruspices imperium pollicentes. haec sunt quae de vita Taciti atque Floriani digna memoratu comperisse me memini. Nunc nobis adgrediendus est Probus, vir domi forisque conspicuus, vir Aureliano, Traiano, Hadriano, Antoninis, Alexandro Claudioque praeferendus, quia in illis varia, in hoc omnia praecipua iuncta fuere, qui post Tacitum omnium iudicio bonorum imperator est factus orbemque terrarum pacatissimum gubernavit, deletis barbaris gentibus, deletis etiam plurimis tyrannorum, qui eius temporibus exstiterunt, de quo dictum est dignum esse ut Probus diceretur, etiamsi Probus nomine non fuisset. quem quidem multi ferunt etiam Sibyllinis Libris promissum, qui si diutius fuisset, orbis terrae barbaros non haberet, haec ego in aliorum vita de Probo credidi praelibanda, ne dies, hora, momentum aliquid sibi vindicaret in me necessitate fatali ac Probo indicto deperirem. nunc quoniam interim meo studio satisfeci, claudam istud volumen, satisfactum arbitrans studio et cupiditati meae. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable