Passage
Historia Augusta, Tacitus 8
lat historia augusta phi027 perseus lat2
imperium, ac ne quis me temere Graecorum alicui Latinorumve aestimet credidisse, habet in Bibliotheca Ulpia in armario sexto librum elephantinum, in quo hoc senatus consultum perscriptum est, cui Tacitus ipse manu sua subscripsit. nam diu haec senatus consulta quae ad principes pertinebant in libris elephantinis scribebantur. Inde ad exercitus profectus, ibi quoque, cum primum tribunal ascendit, Moesius Gallicanus praefectus praetorii in haec verba disseruit: Dedit, sanctissimi commilitones, senatus principem, quem petistis ; paruit praeceptis et voluntati castrensium ordo ille nobilissimus, plura mihi apud vos praesente iam imperatore non licet loqui, ipsum igitur, qui tueri nos debet, loquentem dignanter audite. post hoc Tacitus Augustus dixit: Et Traianus ad imperium senex venit, sed ille ab uno delectus est, at me, sanctissimi commilitones, primum vos, qui scitis principes adprobare, deinde amplissimus senatus dignum hoc nomine iudicavit, curabo, enitar, efficiam, ne vobis desint, si non fortia facta, at saltem vobis atque imperatore digna consilia.