Passage
Historia Augusta, Tacitus 9
lat historia augusta phi027 perseus lat2
Post hoc stipendium et donativum ex more promisit et primam orationem ad senatum talem dedit: Ita mihi liceat, patres conscripti, sic imperium regere ut a vobis me constet electum, ut ego cuncta ex vestra facere sententia et potestate decrevi, vestrum est igitur ea iubere atque sancire quae digna vobis, digna modesto exercitu, digna populo Romano esse videantur. in eadem oratione Aureliano statuam auream ponendam in Capitolio decrevit, item statuam argenteam in Curia, item in Templo Solis, item in Foro divi Traiani. sed aurea non est posita, dedicatae autem sunt solae argenteae, in eadem oratione cavit ut si quis argento publice privatimque aes miscuisset, si quis auro argentum, si quis aeri plumbum, capital esset cum bonorum proscriptione. in eadem oratione cavit ut servi in dominorum capita non interrogarentur, ne in causa maiestatis quidem, addidit ut Aurelianum omnes pictum haberent, divorum templum fieri iussit, in quo essent statuae principum bonorum, ita ut iisdem natalibus suis et Parilibus et kalendis Ianuariis et Votis libamina ponerentur, in eadem oratione fratri suo Floriano consulatum petiit et non impetravit, idcirco quod iam senatus omnia nundinia suffectorum consulum clauserat, dicitur autem multum laetatus senatus libertate, quod ei negatus est consulatus, quem fratri petierat, fertur denique dixisse, Scit senatus quem principem fecerit.