Passage
Historia Augusta, Probus 1
lat historia augusta phi028 perseus lat2
Certum est quod Sallustius Crispus quodque Marcus Cato et Gellius historici sententiae modo in litteras rettulerunt, omnes omnium virtutes tantas esse quantas videri eas voluerint eorum ingenia qui unius cuiusque facta descripserint. inde est quod Alexander Magnus Macedo, cum ad Achillis sepulchrum venisset, graviter ingemescens Felicem te, inquit, iuvenis, qui talem praeconem tuarum virtutum repperisti, Homerum intellegi volens, qui Achillem tantum in virtutum studio fecit quantum ipse valebat ingenio. Quorsum haec pertineant, mi Celsine, fortassis requi- ris. Probum principem, cuius imperio oriens, occidens, meridies, septentrio omnesque orbis partes in totam securitatem redactae sunt, scriptorum inopia iam paene nescimus, occidit, pro pudor! tanti viri et talis historia qualem non habent bella Punica, non terror Gallicus, non motus Pontici, non Hispaniensis astutia. sed non patiar ego ille, a quo dudum solus Aurelianus est expeditus, cuius vitam quantum potui persecutus, Tacito Florianoque iam scriptis non me ad Probi facta conscendere, si vita suppetet, omnes qui supersunt usque ad Maximianum Diocletianumque dicturus. neque ego nunc facultatem eloquentiamque polliceor sed res gestas, quas perire non patior. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable