LOGOI

Passage

Historia Augusta, Probus 10

lat historia augusta phi028 perseus lat2

Cum his igitur tot ac 2 tantis virtutibus eniteret, Tacito absumpto fataliter ac Floriano imperium arripiente omnes orientales exercitus eundem imperatorem fecerunt, non inepta neque inelegans fabula est scire quemadmodum imperium Probus sumpserit. cum ad exercitus nuntius venisset, tum primum animus militibus fuit praevenire Italicos exercitus, ne iterum senatus principem daret, sed cum inter milites sermo esset quis fieri deberet, et manipulatim in campo tribuni eos adloquerentur, dicentes requirendum esse principem aliquem fortem, sanctum, verecundum, clementem, probum, idque per multos circulos, ut fieri adsolet, diceretur, quasi divino nutu undique ab omnibus adclamatum est, Probe Auguste, di te servent! deinde concursus et caespiticium tribunal, appellatusque imperator, ornatus etiam pallio purpureo, quod de statua templi oblatum est, atque inde ad palatium reductus, invitus et retractans et saepe dicens : Non vobis expedit, milites, non mecum bene agetis, ego enim vobis blandiri non possum. Prima eius epistula, data ad Capitonem praefectum praetorio, talis fuit: Imperium numquam optavi et invitus accepi, deponere mihi rem invidiosissimam non licet, agenda est persona quam mihi miles imposuit, te quaeso, Capito, ita mecum salva re publica perfruaris, annonam et commeatus et quicquid necessarium est ubique militi pares, ego, quantum in me est, si recte omnia gubernaveris, praefectum alterum non habebo. Cognito itaque quod imperaret Probus milites Florianum, qui quasi hereditarium arripuerat imperium, interemerunt, scientes neminem dignius posse imperare quam Probum, ita ei sine ulla molestia totius orbis imperium et militum et senatus iudicio delatum est.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable