LOGOI

Passage

Historia Augusta, Firmus Saturninus, Proculus et Bonosus 13

lat historia augusta phi029 perseus lat2

Hic tamen cum etiam post honores militares se improbe, libidinose, tamen fortiter gereret, hortantibus Lugdunensibus, qui et ab Aureliano graviter contusi videbantur et Probum vehementissime pertimescebant, in imperium vocitatus est, ludo paene ac ioco, ut Onesimus dicit, quod quidem apud nullum alium repperisse me scio. nam cum in quodam convivio ad latrunculos luderetur, atque ipse decies imperator exisset, quidam non ignobilis scurra " Ave" inquit " Auguste, " adlataque lana purpurea umeris eius vinxit eumque adoravit; timor inde consciorum atque inde iam exercitus temptatio et imperii, non nihilum tamen Gallis profuit, nam Alamannos, qui tunc adhuc Germani dicebantur, non sine gloriae splendore contrivit, numquam aliter quam latrocinandi pugnans modo. hunc tamen Probus fugatum usque ad ultimas terras et cupientem in Francorum auxilium venire, a quibus originem se trahere ipse dicebat, ipsis prodentibus Francis, quibus familiare est ridendo fidem frangere, vicit et interemit. posteri eius etiam nunc apud Albingaunos agunt, qui ioco solent dicere sibi non placere esse vel principes vel latrones. Haec digna memoratu de Proculo didicisse me memini, veniamus ad Bonosum, de quo multo minora condidi.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable