LOGOI

Passage

Historia Augusta, Firmus Saturninus, Proculus et Bonosus 3

lat historia augusta phi029 perseus lat2

Firmo patria Seleucia fuit, tametsi plerique Graecorum alteram tradunt, ignari eo tempore ipso tres fuisse Firmos, quorum unus praefectus Aegypti, alter dux limitis Africani idemque pro consule, tertius iste Zenobiae amicus ac socius, qui Alexandriam Aegyptiorum incitatus furore pervasit, et quem Aurelianus solita virtutum suarum felicitate contrivit. De huius divitiis multa dicuntur, nam et vitreis quadraturis bitumine aliisque medicamentis insertis domum instruxisse perhibetur et tantum habuisse de chartis ut publice saepe diceret exercitum se alere posse papyro et glutine. idem et cum Blemmyis societatem maximam tenuit et cum Saracenis. naves quoque ad Indos negotiatorias saepe misit, ipse quoque dicitur habuisse duos dentes elephanti pedum denum, e quibus Aurelianus sellam constituerat facere additis aliis duobus, in qua Iuppiter aureus et gemmatus sederet cum specie praetextae, ponendus in Templo Solis, Appenninis sortibus aditis, quem appellari voluerat Iovem Consulem vel Consulentem. sed eosdem dentes postea Carinus mulieri cuidam dono dedit, quae lectum ex iis fecisse narratur. quam, quia et nunc scitur et sciri apud posteros nihil proderit, taceo. ita donum Indicum, Iovi Optimo Maximo consecratum, per deterrimum principem et ministerium libidinis factum videtur et pretium.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable