LOGOI

Passage

Historia Augusta, Carus et Carinus et Numerianus 13

lat historia augusta phi030 perseus lat2

factum etiam tribunal. et cum quaereretur quis vindex Numeriani iustissimus fieret, quis daretur rei publicae bonus princeps, Diocletianum omnes divino ' consensu, cui multa iam signa facta dicebantur imperii, Augustum appellaverunt, domesticos tunc regentem, virum insignem, callidum, amantem rei publicae, amantem suorum et ad omnia quae tempus quaesiverat temperatum, consilii semper alti, nonnumquam tamen effrontis sed prudentia et nimia pervicacia motus inquieti pectoris comprimentis. hic cum tribunal conscendisset atque Augustus esset appellatus, et quaereretur quemadmodum Numerianus esset occisus, educto gladio Aprum praefectum praetorii ostentans percussit, addens verbis suis, Hic est auctor necis Numeriani. sic Aper foeda vita et deformibus consiliis agens dignum moribus suis exitum dedit, avus meus rettulit interfuisse contioni, cum Diocletiani manu esset Aper occisus ; dixisse autem dicebat Diocletianum, cum Aprum percussisset: Gloriare, Aper, Aeneae magni dextra cadis. quod ego miror de homine militari, quamvis plurimos plane sciam militares vel Graece vel Latine vel comicorum usurpare dicta vel talium poetarum, ipsi denique comici plerumque sic milites inducunt ut eos faciant vetera dicta usurpare. nam et Lepus tute es, pulpamentum quaeris? Livii Andronici dictum est, multa aliaque Plautus Caeciliusque posuerunt.

Provenance