Passage
Historia Augusta, Carus et Carinus et Numerianus 16
lat historia augusta phi030 perseus lat2
superest nobis Carinus, homo omnium contaminatissimus, adulter, frequens corruptor iuventutis (pudet dicere quod in litteras Onesimus rettulit), ipse quoque male usus genio sexus sui. hic cum Caesar decretis sibi Galliis atque Italia, Illyrico, Hispaniis ac Britanniis et Africa relictus a patre Caesareanum teneret imperium, sed ea lege ut omnia faceret quae Augusti faciunt, enormibus se vitiis et ingenti foeditate maculavit, amicos optimos quosque relegavit, pessimum quemque elegit aut tenuit, praefectum urbi unum ex cancellariis suis fecit, quo foedius nec cogitari potuit aliquando nec dici. praefectum praetorii quem habebat occidit; in eius locum Matronianum, veterem conciliatorem, fecit, unum ex suis notariis, quem stuprorum et libidinum conscium semper atque adiutorem habuerat, invito patre consul processit, superbas ad senatum litteras dedit. vulgo urbis Romae, quasi populo Romano, bona senatus promisit. uxores ducendo ac reiciendo novem duxit pulsis plerisque praegnantibus. mimis, meretricibus, pantomimis, cantoribus atque lenonibus Palatium replevit. fastidium subscribendi tantum habuit ut impurum quendam, cum quo semper meridie iocabatur, ad subscribendum poneret, quem obiurgabat plerumque