LOGOI

Passage

Historia Augusta, Carus et Carinus et Numerianus 17

lat historia augusta phi030 perseus lat2

quod bene suam imitaretur manum, habuit gemmas in calceis, nisi gemmata fibula usus non est, balteo etiam saepe geminato. regem denique illum Illyrici plerique vocitarunt. praefectis numquam, numquam consulibus obviam processit. hominibus improbis plurimum detulit eosque ad convivium semper vocavit. centum libras avium, centum piscium, mille diversae carnis in convivio suo frequenter exhibuit, vini plurimum effudit, inter poma et melones natavit. rosis Mediolanensibus et triclinia et cubicula stravit, balneis ita frigidis usus est, ut solent esse cellae suppositoriae, frigidariis semper nivalibus. cum hiemis tempore ad quendam locum venisset, in quo fontana esset pertepida, ut adsolet per hiemem naturaliter, eaque in piscina usus esset, dixisse balneatoribus fertur, Aquam mihi muliebrem praeparastis. atque hoc eius clarissimum dictum effertur. audiebat pater eius quae ille faceret, et clamabat, Non est meus. statuerat denique Constantium, qui postea Caesar est factus, tunc autem praesidatum Dalmatiae administrabat, in locum eius subrogare, quod nemo tunc vir melior videbatur, illum vero, ut Onesimus dicit, occidere, longum est si de eius luxuria plura velim dicere, quicumque ostiatim cupit noscere, legat etiam Fulvium Asprianum usque ad taedium gestorum eius universa dicentem.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable