LOGOI

Passage

Historia Augusta, Carus et Carinus et Numerianus 18

lat historia augusta phi030 perseus lat2

Hic ubi patrem fulmine absumptum, fratrem a socero interemptum, Diocletianum Augustum appellatum comperit, maiora vitia et scelera edidit, quasi iam liber ac frenis domesticae pietatis suorum mortibus absolutus, nec ei tamen defuit ad vindicandum sibimet imperium vigor mentis, nam contra Diocletianum multis proeliis conflixit, sed ultima pugna apud Margum commissa victus occubuit. Hic trium principum fuit finis, Cari, Numeriani et Carini. post quos Diocletianum et Maximianum principes di dederunt, iungentes talibus viris Galerium atque Constantium, quorum alter natus est, qui acceptam ignominiam Valeriani captivitate deleret, alter, qui Gallias Romanis legibus redderet, quattuor sane principes mundi fortes, sapientes, benigni et admodum liberales, unum in rem publicam sentientes, perreverentes Romani senatus, moderati, populi amici, persancti, graves, religiosi et quales principes semper oravimus. quorum vitam singulis libris Claudius Eusthenius, qui Diocletiano ab epistulis fuit, scripsit, quod idcirco dixi ne quis a me rem tantam requireret, maxime cum vel vivorum principum vita non sine reprehensione dicatur.

Provenance