Passage
Historia Augusta, Carus et Carinus et Numerianus 20
lat historia augusta phi030 perseus lat2
Sed haec omnia nescio quantum apud populum gratiae habeant, nullius sunt momenti apud principes bonos. Diocletiani denique dictum fertur, cum ei quidam largitionalis suus editionem Cari laudaret, dicens multum placuisse principes illos causa ludorum theatralium ludorumque circensium ; " Ergo, " inquit, bene risus est in imperio suo Carus. denique cum omnibus gentibus advocatis Diocletianus daret ludos, parcissime usus est liberalitate, dicens castiores esse oportere ludos spectante censore. Legat hunc locum Iunius Messalla, quem ego libere culpare audeo, ille enim patrimonium suum scaenicis dedit, heredibus abnegavit, matris tunicam dedit mimae, lacernam patris mimo, et recte, si aviae pallio aurato atque purpureo pro syrmate tragoedus uteretur, inscriptum est adhuc in choraulae pallio tyrianthino, quo ille velut spolio nobilitatis exsultat, Messallae nomen uxoris. iam quid lineas petitas Aegypto loquar? quid Tyro et Sidone tenuitate perlucidas, micantes purpura, plumandi difficultate pernobiles? donati sunt ab Atrebatis birri petiti, donati birri Canusini, Africani, opes in scaena non prius