Passage
Historia Augusta, Carus et Carinus et Numerianus 3
lat historia augusta phi030 perseus lat2
sentiret. crevit deinde victa Carthagine trans maria missis imperiis, sed sodalibus adfecta discordiis exte- nuato felicitatis sensu usque ad Augustum bellis civilibus adfecta consenuit. per Augustum deinde reparata, si reparata dici potest libertate deposita, tamen utcumque, etiamsi domi tristis fuit, apud exteras gentes effloruit. passa deinceps tot Nerones per Vespasianum extulit caput, nec omni Titi felicitate laetata, Domitiani vulnerata inmanitate, per Nervam atque Traianum usque ad Marcum solito melior, Commodi vecordia et crudelitate lacerata est. nihil post haec praeter Severi diligentiam usque ad Alexandrum Mamaeae sensit bonum, longum est quae sequuntur universa conectere; uti enim principe Valeriano non potuit et Gallienum per annos quindecim passa est. invidit Claudio longinquitatem imperii amans varietatum et prope semper inimica fortuna iustitiae, sic enim Aurelianus occisus est, sic Tacitus absumptus, sic Probus caesus, ut appareat nihil tam gratum esse fortunae, quam ut ea quae sunt in publicis actibus eventuum varietate mutentur, sed quorsum talibus querelis et temporum casibus detinemur? veniamus ad Carum, medium, ut ita dixerim, virum et inter bonos magis quam inter malos principes conlocandum et longe meliorem, si Carnium non reliquisset heredem. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable