LOGOI

Passage

Historia Augusta, Carus et Carinus et Numerianus 4

lat historia augusta phi030 perseus lat2

Cari patria sic ambigue a plerisque proditur, ut prae summa varietate dicere nequeam quae illa vera sit. Onesimus enim, qui diligentissime vitam Probi scripsit, Romae illum et natum et eruditum sed Illyricianis parentibus fuisse contendit, sed Fabius Ceryllianus, qui tempora Cari, Carini et Numeriani sollertissime persecutus est, neque Romae sed in Illyrico genitum, neque Pannoniis sed Poenis parentibus adserit natum, in ephemeride quadam legisse me memini Carum Mediolanensem fuisse, sed albo curiae Aquileiensis civitatis insertum. ipse se, quod negari non potest, ut epistula eius indicat, quam pro consule ad legatum suum scripsit, cum eum ad bona hortaretur officia, Romanum vult videri. Epistula Cari: Marcus Aurelius Carus pro consule Ciliciae Iunio legato suo. maiores nostri, Romani illi principes, in legatis creandis hac usi sunt consuetudine, ut morum suorum specimen per eos ostenderent quibus rem publicam delegabant. ego vero, si ita non esset, aliter non fecissem ; nec feci aliter, si te iuvante non fallar, fac igitur, ut maioribus nostris, id est Romanis non discrepemus viris. Vides tota epistula maiores suos Romanos illum

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable