Passage
Historia Augusta, Carus et Carinus et Numerianus 8
lat historia augusta phi030 perseus lat2
Ingenti apparatu et totis viribus Probi profligato magna ex parte bello Sarmatico, quod gerebat, contra Persas profectus nullo sibi occurrente Mesopotamiam Carus cepit et Ctesiphontem usque pervenit occupatisque Persis domestica seditione imperatoris Persici nomen emeruit. verum cum avidus gloriae, praefecto suo maxime urgente, qui et ipsi et filiis eius quaerebat exitium cupiens imperare, longius progressus esset, ut alii dicunt morbo, ut plures fulmine, interemptus est. negari non potest eo tempore quo periit tantum fuisse subito tonitruum ut multi terrore ipso exanimati esse dicantur. cum igitur aegrotaret atque in tentorio iaceret, ingenti exorta tempestate inmani coruscatione, inmaniore, ut diximus, tonitru exanimatus est. Iulius Calpurnius, qui ad memoriam dictabat, talem ad praefectum urbis super morte Cari epistulam dedit: Inter cetera Cum, inquit, Carus, princeps noster vere carus, aegrotaret, tanti turbinis subito exorta tempestas est ut caligarent omnia, neque alterutrum nosceret; coruscationum deinde ac tonitruum in modum fulgurum igniti sideris continuata vibratio omnibus nobis veritatis scientiam sustulit. subito enim conclamatum est imperatorem mortuum, et post illud praecipue tonitruum quod cuncta terruerat. his accessit quod cubicularii dolentes principis mortem incenderunt tentorium, unde unde fuit, fama emersit fulmine interemptum eum quem, quantum scire possumus, aegritudine constat absumptum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable