LOGOI

Passage

Jerome, Epistulae. Selections. 107.1

lat jerome stoa004 perseus lat2

BEATUS apostolus Paulus scribens ad Corinthios et rudem Christi ecclesiam sacris instruens disciplinis inter cetera mandata hoc quoque posuit dicens: Si qua mulier habet virum infidelem et hic consentit habitare cum ea, ne dimittat virum. Sanctificatus est enim vir infidelis in uxore fideli et sanctificata est mulier infidelis in fratre. Alioquin filii vestri inmundi essent, nunc autem sancti sunt. Si cui forte hactenus videbantur nimium disciplinae vincula laxata et praeceps indulgentia praeceptoris, consideret domum patris tui, clarissimi quidem et eruditissimi viri, sed adhuc ambulantis in tenebris, et intelleget consilium apostoli illuc profecisse, ut radicis amaritudinem dulcedo fructuum conpensaret et .vites virgulae balsama pretiosa sudarent. Tu es nata de inpari. matrimonio, de te et Toxotio meo Paula generata est. Quis hoc crederet, ut Albini pontificis neptis de repromissione matris nasceretur, ut praesente et gaudente avo parvulae adhuc lingua balbutiens alleluia resonaret et virginem Christi in suo gremio nutriret et senex? Bene et feliciter expectavimus. Sancta et fidelis domus unum sanctificat infidelem. Candidatus est fidei, quem filiorum et nepotum credens turba circumdat. Ego puto etiam ipsum Iovem, si habuisset talem cognationem, potuisse in Christum credere. Despuat licet et inrideat epistulam meam et me vel stultum vel insanum clamitet, hoc et gener eius faciebat, antequam crederet. Fiunt, non nascuntur Christiani. Auratum squalet Capitolium, fuligine et aranearum telis omnia Romae templa cooperta sunt, movetur urbs sedibus suis et inundans populus ante delubra semiruta currit ad martyrum tumulos. Si non extorquet fidem prudentia, extorqueat saltim verecundia.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable