LOGOI

Passage

Jerome, Epistulae. Selections. 107.11

lat jerome stoa004 perseus lat2

Si quando ad suburbana pergis, domi filiam non relinquas; nesciat sine te nec possit vivere; cum sola fuerit, pertremescat. Non habeat conloquia saecularium, non malarum virginum contubernia, non intersit nuptiis servulorum nec familiae perstrepentis lusibus misceatur. Scio praecepisse quosdam, ne virgo Christi cum eunuchis lavet, ne cum maritis feminis, quia alii non deponant animos virorum, aliae tumentibus uteris praeferant foeditatem. Mihi omnino in adulta virgine lavacra displicent, quae se ipsam debet erubescere et nudam videre non posse. Si enim vigiliis et ieiuniis macerat corpus suum et in servitutem redigit, si flammam libidinis et incentiva ferventis aetatis extinguere cupit continentiae frigore, si adpetitis sordibus turpare festinat naturalem pulchritudinem, cur c contrario balnearum fomentis sopitos ignes suscitat?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable