Passage
Jerome, Epistulae. Selections. 107.13
lat jerome stoa004 perseus lat2
Respondebis: Quomodo haec omnia mulier saecularis in tanta frequentia hominum Romae custodire potero? Noli ergo subire onus, quod ferre non potes, sed, postquam ablactaveris eam cum Isaac et vestieris cum Samuhele, mitte aviae et amitae. Redde pretiosissimam gemmam cubiculo Mariae, et cunis Iesu vagientis inpone. Nutriatur in monasterio, sit inter virginum choros, iurare non discat, mentiri sacrilegium putet, nesciat saeculum, vivat angelice, sit in carne sine carne, omne hominum genus sui simile putet et, ut cetera taceam, certe te liberet servandi difficultate et custodiae periculo. Melius est tibi desiderare absentem quam pavere ad singula, cum quo loquatur, quid loquatur, cui adnuat, quem libenter aspiciat. Trade Eustochio parvulam, cuius nunc et ipse vagitus pro te oratio est, trade comitem, futuram sanctitatis heredem. Illam videat, illam amet, illam primis miretur ab annis, cuius et sermo et habitus et incessus doctrina virtutum est. Sit in gremio aviae, quae repetat in nepte, quidquid praemisit in filia, quae longo usu didicit nutrire. docere, servare virgines, in cuius corona centenarii cotidie numeri castitas texitur. Felix virgo, felix Paula Toxotii, quae per aviae amitaeque virtutes nobilior est sanctitate quam genere! O si tibi contingeret videre socrum et cognatam tuam et in parvis corpusculis ingentes animos intueri! Pro insita tibi pudicitia non ambigerem, quin praecederes filiam et primam Dei sententiam secunda evangelii lege mutares. Ne tu parvi penderes aliorum desideria liberorum et te ipsa magis offerres Deo! Sed quia tempus est amplexandi et tempus longe fieri a conplexibus et uxor non habet potestatem corporis sui et unusquisque in ea vocatione, qua vocatus est, in ea permaneat in domino, et, qui sub iugo est, sic debet currere, ne in luto comitem derelinquat, totum redde in subole, quod in te interim distulisti. Anna filium, quem Deo voverat, postquam obtulit tabernaculo, numquam recepit indecens arbitrata, ut futurus propheta in huius domo cresceret, quae adhuc alios filios habere cupiebat. Denique, postquam concepit et peperit, non est ausa ad templum accedere et vacua apparere coram domino, nisi prius redderet, quod debebat, talique immolato sacrificio reversa domum quinque liberos sibi genuit, quia primogenitum Deo peperat. Miraris felicitatem sanctae mulieris? Imitare fidem. Ipse, si Paulam miseris, balbutientia senex verba formabo multo gloriosior mundi philosopho, qui non regem Macedonum Babylonio periturum veneno, sed ancillam et sponsam Christi erudiam regnis caelestibus offerendam.