Passage
Jerome, Epistulae. Selections. 107.5
lat jerome stoa004 perseus lat2
Ipse habitus et vestitus doceat eam, cui promissa sit. Cave ne aures perfores, ne cerusa et purpurisso consecrata Christo ora depingas, ne collum margaritis et auro premas, ne caput gemmis oneres, ne capillum inrufes et ei aliquid de gehennae ignibus auspiceris. Habeat alias margaritas, quibus postea venditis emptura est pretiosissimum margaritum. Praetextata, nobilissima quondam femina, iubente viro Hymetio, qui patruus Eustochiae virginis fuit, habitum eius cultumque mutavit et neglectum crinem undanti gradu texuit vincere cupiens et virginis propositum et matris desiderium. Et ecce tibi eadem nocte cernit in somnis venisse ad se angelum terribili facie minitantem poenas et haec verba frangentem: Tune ausa es viri imperium praeferre Christo? Tu caput virginis Dei sacrilegis adtrectare manibus? Quae iam nunc arescent, ut sentias excruciata, quid feceris, et finito mense quinto ad inferna ducaris. Sin autem perseveraveris in scelere, et marito simul orbaberis et filiis. Omnia per ordinem expleta sunt et seram miserae paenitentiam velox signavit interitus. Sic ulciscitur Christus violatores templi sui, sic gemmas et pretiosissima ornamenta defendit. Et hoc retuli, non quod insultare velim calamitatibus infelicium, sed ut te moneam, cum quanto metu et cautione servare debeas, quod domino spopondisti. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable