Passage
Jerome, Epistulae. Selections. 107.7
lat jerome stoa004 perseus lat2
Postquam grandicula esse coeperit et in exemplum sponsi sui crescere sapientia, aetate et gratia apud Deum et homines, pergat cum parentibus ad templum veri patris, sed cum illis non egrediatur e templo. Quaerant eam in itinere saeculi, inter turbas et frequentiam propinquorum et nusquam alibi reperiant nisi in adyto scripturarum prophetas et apostolos de spiritalibus nuptiis sciscitantem. Imitetur Mariam, quam Gabriel solam in cubiculo suo repperit et ideo forsitan timore perterrita est, quia virum, quem non solebat, aspexit. Aemuletur eam, de qua dicitur: Omnis gloria filiae regis ab intus; loquatur et ipsa electo caritatis iaculo vulnerata: Introduxit me rex in cubiculum suum. Nunquam exeat foras, ne inveniant eam, qui circumeunt civitatem, ne percutiant et vulnerent et auferentes theristrum pudicitiae nudam in sanguine derelinquant; quin potius, cum aliquis ostium eius pulsaverit, dicat: Ego murus et ubera mea turris. Lavi pedes meos, non possum inquinare eos.